Hľadaný výraz: Mud 16,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Propter haec per his similia castigati sunt digne et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt. 2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum ad concupiscentiam delectamenti sui, novum saporem, escam parasti eis ortygometram: 3 ut illi quidem concupiscentes escam propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur; hi autem in brevi inopes facti etiam novam gustarent escam. 4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.

1

mail   print   facebook   twitter